viernes, 6 de junio de 2014

De quarto conventu

Die Mercurii praeterito nonnulli sodales Castra Caecilia convenimus ut sessionem quartam Circuli nostri ageremus. Haec sessio fuit postremus coetus ante ferias aestivas.

Legimus primum epistulam Joannis Ludovicis Vivis, anno 1523 scriptam, De ratione studii puerilis nuncupatam, in qua ille secundus Quintilianus explanat quo consilio discipulus ante magistrum se gerere debeat. Postea, mansimus apud Vivem et legimus aliquos versus De tradendis disciplinis, qui de nonnullis exercitationibus scholasticis versantur, e quibus haud paucae a paedagogis hodierno tempore maximi momenti iudicantur.

Deinde ad Phaedrum venimus et rimamur fabulam de rana rupta et bove, non solum per textum  Phaedri sed etiam per hanc aptationem, utillimam ad scholam, quam invenire possumus loco interretiali Langues et Cultures de l' Antiquité.

Postremo, postquam nuntium lepidissimum a Iosepho Maria Alacre nostro scriptum audivimus, de abdicatione regis Hispanorum loquimur.

Et non finem conventus fecimus antequam decrevimus quid nobis proximo cursu academico faciendum esset. Haec sunt consilia:
  • Nos denuo convenire mense Septembri.
  • Omnes nos legere unum atque eundem textum in singulis sessionibus, ut colloquia facilius fluant.
  • Iosephum Mariam Alacrem, quippe qui mirabilem venustatem in nuntiis scribendis monstraverit, diurnarium Circuli nostri creare, ut nobis nuntia de rebus novis quoque coetu tradat.
  • Aestate pergere actionem nostram in rete: apud twitter, facebook, google +.
Optime valeatis, amici et sodales. Omnes vos rursus exspectamus novis viribus praediti ad initium cursus.